- GLUCKSPURGIA Familia
- GLUCKSPURGIA Familiaramus est stirpis Holsato-Sonderburgicae; alias etiam Luckrburgia dicitur, habetque nomen a castro, quod loco coenobii Rucloster in Anglis conditum. Auctor ei Philippus unus ex filiis Ioh. cogn. Iunioris, qui Sonderburgicam lineam condidit et Elisabethae Brunsvico - Grubenhagiae, a prudentia Oeconomica singulariter commendatus et octuagesimo Ann. Aet. A. C. 1663. exstinctus. Ei ex Sophia Hedvige Saxo-Angrivaria, ducta A. C. 1624. praeter filias, Mariam Elisabetham, Georgii Alberti M. Brandeburgici; Sophiam Hedvigem, Mauritii Ducis Saxoniae; Augustam Ernesti Guntheri patruelis; Christinam, Christiani Ducis Saxoniae; Dorotheam, Christiani primum Ludovici Ducis Luneburgici; nunc, cuius religioni etiam accessit, Friderici Vilhelmi Elect. Brandenb. coniuges atque Hedvigem, natam A. C. 1640. geniti funt aliquot filii, e quibus Franciscus Philippus. Ligeri merfus interiit A. C. 1650. solus superest Christianus, qui Glucksburgi habitat, maritus Sibyllae Ursulae Brunsvicensis primum, dein patruelis ... ex Plaenensibus. Vide Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hist. in Fam. Oldenburgo-Danica, et Theatr. Nobilit. Europ. Part. I. p. 46. nec non Arte Herald. Part. II.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.